monumenta.ch > Ambrosius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 3
Postremo ipse te doceat Dominus Iesus, si humanis consiliis vel sententiis non putas esse credendum. Namque in Evangelio suo ipse asseruit quod pastor reliquit nonaginta et novem oves, et unam requirit quae erravit (Lucae XV, 4). Centesima ovis est quam dicit errasse: perfectio et plenitudo numeri ipsa te instruat et informet. Non immerito caeteris antefertur; quia plus est a vitio se revocasse, quam prope vitia ipsa nescisse. Imbutos enim vitiis animos exuere frenis cupiditatum atque emendasse, non solum perfectae virtutis, sed etiam coelestis est gratiae. Emendare etenim futura attentionis humanae est: praeterita damnare divinae est potestatis. Denique inventam pastor ovem humeris imposuit suis . Agnoscis utique mysterium, quomodo ovis lassa reficiatur; quia non potest aliter humana conditio lassa recreari, nisi sacramento Dominicae passionis et sanguinis Iesu Christi, cuius principatus super humeros eius ; in illa enim cruce infirmitates nostras portavit, ut ibi omnium peccata vacuaret. Merito gaudent angeli; quia is qui erravit, iam non errat, iam suum est oblitus errorem.